8.28.6ingens uis hominum cum aetatis miseratione atque indignitate
iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque
suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad
curiam concurrit;
8.28.7et cum consules tumultu repentino coacti
senatum uocarent, introeuntibus in curiam patribus laceratum
iuuenis tergum procumbentes ad singulorum pedes
ostentabant.
8.28.8uictum eo die ob impotentem iniuriam unius
ingens uinculum fidei iussique consules ferre ad populum
ne quis, nisi qui noxam meruisset, donec poenam lueret in
compedibus aut in neruo teneretur;
8.28.9pecuniae creditae bona
debitoris, non corpus obnoxium esset. ita nexi soluti, cautumque
in posterum ne necterentur.
ch. 29
8.29.1
eodem anno cum satis per se ipsum Samnitium bellum
et defectio repens Lucanorum auctoresque defectionis Tarentini
sollicitos haberent patres, accessit ut et Uestinus
populus Samnitibus sese coniungeret.
8.29.2quae res sicut eo
anno sermonibus magis passim hominum iactata quam in
publico ullo concilio est, ita insequentis anni consulibus,
L. Furio Camillo iterum Iunio Bruto Scaeuae, nulla prior
potiorque uisa est de qua ad senatum referrent.
8.29.3et quamquam
<non> noua res erat, tamen tanta cura patres incessit
ut pariter eam susceptam neglectamque timerent, ne aut
impunitas eorum lasciuia superbiaque aut bello poenae expetitae
metu propinquo atque ira concirent finitimos populos;
8.29.4et erat genus omne abunde bello Samnitibus par, Marsi
Paelignique et Marrucini, quos, si Uestinus attingeretur,
omnes habendos hostes.