Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.29.2 | Liv. 8.29.11 (English) | >>Liv. 8.30.6 |
8.29.7exercitus utroque ducti et
cura tuendorum finium hostes prohibiti coniungere arma .
ceterum alterum consulem L . Furium , cui maior moles
rerum imposita erat , morbo graui implicitum fortuna bello
subtraxit ;
8.29.9iussusque dictatorem dicere rei gerendae causa
longe clarissimum bello ea tempestate dixit , L . Papirium
Cursorem , a quo Q . Fabius Maximus Rullianus magister
equitum est dictus ,
8.29.10par nobile rebus in eo magistratu gestis ,
discordia tamen , qua prope ad ultimum dimicationis uentum
est , nobilius .
ab altero consule in Uestinis multiplex bellum nec usquam
uario euentu gestum est . nam et peruastauit agros et
populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem
inuitos extraxit ;
8.29.12et ita proelio uno accidit Uestinorum res ,
haudquaquam tamen incruento milite suo , ut non in castra
solum refugerent hostes sed iam ne uallo quidem ac fossis
freti dilaberentur in oppida , situ urbium moenibusque se
defensuri .
postremo oppida quoque ui expugnare adortus ,
primo Cutinam ingenti ardore militum a uolnerum ira
quod haud fere quisquam integer proelio excesserat , scalis
cepit , deinde Cingiliam .
utriusque urbis praedam militibus ,
quod eos neque portae nec muri hostium arcuerant ,
concessit .
8.29.8
8.29.11
8.29.13
8.29.14
ch. 30
8.30.1
8.30.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.29.2 | Liv. 8.29.11 (English) | >>Liv. 8.30.6 |