Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.29.4 Liv. 8.29.14 (English) >>Liv. 8.30.8

8.29.11ab altero consule in Uestinis multiplex bellum nec usquam uario euentu gestum est. nam et peruastauit agros et populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem inuitos extraxit;

8.29.12et ita proelio uno accidit Uestinorum res, haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra solum refugerent hostes sed iam ne uallo quidem ac fossis freti dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se defensuri.

8.29.13postremo oppida quoque ui expugnare adortus, primo Cutinam ingenti ardore militum a uolnerum ira quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit, deinde Cingiliam.

8.29.14utriusque urbis praedam militibus, quod eos neque portae nec muri hostium arcuerant, concessit.

ch. 30 8.30.1 in Samnium incertis itum auspiciis est; cuius rei uitium non in belli euentum, quod prospere gestum est, sed in rabiem atque iras imperatorum uertit.

8.30.2namque Papirius dictator a pullario monitus cum ad auspicium repetendum Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiauit ut sese loco teneret neu absente se cum hoste manum consereret.

8.30.3Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes ac si nemo Romanus in Samnio esset,

8.30.4seu ferox adulescens indignitate accensus quod omnia in dictatore uiderentur reposita esse seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad Imbriniumita uocant locumacie cum Samnitibus conflixit.

8.30.5ea fortuna pugnae fuit ut nihil relictum sit quo, si adfuisset dictator, res melius geri potuerit; non dux militi, non miles duci defuit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.29.4 Liv. 8.29.14 (English) >>Liv. 8.30.8

Powered by PhiloLogic