8.28.8uictum eo die ob impotentem iniuriam unius
ingens uinculum fidei iussique consules ferre ad populum
ne quis, nisi qui noxam meruisset, donec poenam lueret in
compedibus aut in neruo teneretur;
8.28.9pecuniae creditae bona
debitoris, non corpus obnoxium esset. ita nexi soluti, cautumque
in posterum ne necterentur.
ch. 29
8.29.1
eodem anno cum satis per se ipsum Samnitium bellum
et defectio repens Lucanorum auctoresque defectionis Tarentini
sollicitos haberent patres, accessit ut et Uestinus
populus Samnitibus sese coniungeret.
8.29.2quae res sicut eo
anno sermonibus magis passim hominum iactata quam in
publico ullo concilio est, ita insequentis anni consulibus,
L. Furio Camillo iterum Iunio Bruto Scaeuae, nulla prior
potiorque uisa est de qua ad senatum referrent.
8.29.3et quamquam
<non> noua res erat, tamen tanta cura patres incessit
ut pariter eam susceptam neglectamque timerent, ne aut
impunitas eorum lasciuia superbiaque aut bello poenae expetitae
metu propinquo atque ira concirent finitimos populos;
8.29.4et erat genus omne abunde bello Samnitibus par, Marsi
Paelignique et Marrucini, quos, si Uestinus attingeretur,
omnes habendos hostes.
8.29.5uicit tamen pars quae in praesentia
uideri potuit maioris animi quam consilii; sed euentus
docuit fortes fortunam iuuare.
8.29.6bellum ex auctoritate patrum
populus aduersus Uestinos iussit. prouincia ea Bruto,
Samnium Camillo sorte euenit.
8.29.7exercitus utroque ducti et
cura tuendorum finium hostes prohibiti coniungere arma.