Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.28.6 Liv. 8.29.6 (English) >>Liv. 8.30.3

8.29.3et quamquam <non> noua res erat, tamen tanta cura patres incessit ut pariter eam susceptam neglectamque timerent, ne aut impunitas eorum lasciuia superbiaque aut bello poenae expetitae metu propinquo atque ira concirent finitimos populos;

8.29.4et erat genus omne abunde bello Samnitibus par, Marsi Paelignique et Marrucini, quos, si Uestinus attingeretur, omnes habendos hostes.

8.29.5uicit tamen pars quae in praesentia uideri potuit maioris animi quam consilii; sed euentus docuit fortes fortunam iuuare.

8.29.6bellum ex auctoritate patrum populus aduersus Uestinos iussit. prouincia ea Bruto, Samnium Camillo sorte euenit.

8.29.7exercitus utroque ducti et cura tuendorum finium hostes prohibiti coniungere arma.

8.29.8ceterum alterum consulem L. Furium, cui maior moles rerum imposita erat, morbo graui implicitum fortuna bello subtraxit;

8.29.9iussusque dictatorem dicere rei gerendae causa longe clarissimum bello ea tempestate dixit, L. Papirium Cursorem, a quo Q. Fabius Maximus Rullianus magister equitum est dictus,

8.29.10par nobile rebus in eo magistratu gestis, discordia tamen, qua prope ad ultimum dimicationis uentum est, nobilius.

8.29.11ab altero consule in Uestinis multiplex bellum nec usquam uario euentu gestum est. nam et peruastauit agros et populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem inuitos extraxit;

8.29.12et ita proelio uno accidit Uestinorum res, haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra solum refugerent hostes sed iam ne uallo quidem ac fossis freti dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se defensuri.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.28.6 Liv. 8.29.6 (English) >>Liv. 8.30.3

Powered by PhiloLogic