Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.2.9 | Liv. 8.3.4 (English) | >>Liv. 8.4.3 |
8.3.1
quod responsum sicut dubios Samnites quidnam facturum
Romanum censerent dimisit , ita Campanos metu abalienauit ,
Latinos uelut nihil iam non concedentibus Romanis ferociores
fecit .
itaque per speciem aduersus Samnites belli parandi
crebra concilia indicentes omnibus consultationibus inter
se principes occulte Romanum coquebant bellum . huic
quoque aduersus seruatores suos bello Campanos aderat .
sed quamquam omnia de industria celabantur —priusquam
mouerentur Romani tolli ab tergo Samnitem hostem
uolebant —tamen per quosdam priuatis hospitiis necessitudinibusque
coniunctos indicia coniurationis eius Romam
emanarunt ;
8.3.4iussisque ante tempus consulibus abdicare se
magistratu , quo maturius noui consules aduersus tantam
molem belli crearentur , religio incessit ab eis quorum imminutum
imperium esset comitia haberi . itaque interregnum
initum .
duo interreges fuere , M . Ualerius ac M . Fabius .
<is > creauit consules T . Manlium Torquatum tertium ,
P . Decium Murem .
eo anno Alexandrum Epiri regem in Italiam classem
appulisse constat ; quod bellum , si prima satis prospera
fuissent , haud dubie ad Romanos peruenisset .
eadem aetas
rerum magni Alexandri est , quem sorore huius ortum in alio
tractu orbis , inuictum bellis , iuuenem fortuna morbo exstinxit .
ceterum Romani , etsi defectio sociorum nominisque
Latini haud dubia erat , tamen tamquam de Samnitibus non
de se curam agerent , decem principes Latinorum Romam
euocauerunt , quibus imperarent quae uellent .
praetores tum
duos Latium habebat , L . Annium Setinum et L . Numisium
Circeiensem , ambo ex coloniis Romanis , per quos praeter
Signiam Uelitrasque et ipsas colonias Romanas Uolsci etiam
exciti ad arma erant ; eos nominatim euocari placuit .
8.3.2
8.3.3
8.3.5
8.3.6
8.3.7
8.3.8
8.3.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.2.9 | Liv. 8.3.4 (English) | >>Liv. 8.4.3 |