Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.2.10 Liv. 8.3.6 (English) >>Liv. 8.4.3

8.3.3sed quamquam omnia de industria celabanturpriusquam mouerentur Romani tolli ab tergo Samnitem hostem uolebanttamen per quosdam priuatis hospitiis necessitudinibusque coniunctos indicia coniurationis eius Romam emanarunt;

8.3.4iussisque ante tempus consulibus abdicare se magistratu, quo maturius noui consules aduersus tantam molem belli crearentur, religio incessit ab eis quorum imminutum imperium esset comitia haberi. itaque interregnum initum.

8.3.5duo interreges fuere, M. Ualerius ac M. Fabius. <is> creauit consules T. Manlium Torquatum tertium, P. Decium Murem.

8.3.6eo anno Alexandrum Epiri regem in Italiam classem appulisse constat; quod bellum, si prima satis prospera fuissent, haud dubie ad Romanos peruenisset.

8.3.7eadem aetas rerum magni Alexandri est, quem sorore huius ortum in alio tractu orbis, inuictum bellis, iuuenem fortuna morbo exstinxit.

8.3.8ceterum Romani, etsi defectio sociorum nominisque Latini haud dubia erat, tamen tamquam de Samnitibus non de se curam agerent, decem principes Latinorum Romam euocauerunt, quibus imperarent quae uellent.

8.3.9praetores tum duos Latium habebat, L. Annium Setinum et L. Numisium Circeiensem, ambo ex coloniis Romanis, per quos praeter Signiam Uelitrasque et ipsas colonias Romanas Uolsci etiam exciti ad arma erant; eos nominatim euocari placuit.

8.3.10haud cuiquam dubium erat super qua re accirentur; itaque concilio prius habito praetores quam Romam proficiscerentur euocatos se ab senatu docent Romano et quae actum iri secum credant, quidnam ad ea responderi placeat, referunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.2.10 Liv. 8.3.6 (English) >>Liv. 8.4.3

Powered by PhiloLogic