8.3.6eo anno Alexandrum Epiri regem in Italiam classem
appulisse constat; quod bellum, si prima satis prospera
fuissent, haud dubie ad Romanos peruenisset.
8.3.7eadem aetas
rerum magni Alexandri est, quem sorore huius ortum in alio
tractu orbis, inuictum bellis, iuuenem fortuna morbo exstinxit.
8.3.8ceterum Romani, etsi defectio sociorum nominisque
Latini haud dubia erat, tamen tamquam de Samnitibus non
de se curam agerent, decem principes Latinorum Romam
euocauerunt, quibus imperarent quae uellent.
8.3.9praetores tum
duos Latium habebat, L. Annium Setinum et L. Numisium
Circeiensem, ambo ex coloniis Romanis, per quos praeter
Signiam Uelitrasque et ipsas colonias Romanas Uolsci etiam
exciti ad arma erant; eos nominatim euocari placuit.
8.3.10haud
cuiquam dubium erat super qua re accirentur; itaque concilio
prius habito praetores quam Romam proficiscerentur
euocatos se ab senatu docent Romano et quae actum iri
secum credant, quidnam ad ea responderi placeat, referunt.
ch. 4
8.4.1
cum aliud alii censerent, tum Annius: 'quamquam ipse
ego rettuli quid responderi placeret, tamen magis ad summam
rerum nostrarum pertinere arbitror quid agendum nobis quam
quid loquendum sit. facile erit explicatis consiliis accommodare
rebus uerba.
8.4.2nam si etiam nunc sub umbra foederis
aequi seruitutem pati possumus, quid abest quin proditis
Sidicinis non Romanorum solum sed Samnitium quoque
dicto pareamus respondeamusque Romanis nos, ubi innuerint,
posituros arma?
8.4.3sin autem tandem libertatis desiderium
remordet animos, si foedus [est], si societas aequatio
iuris est, si consanguineos nos Romanorum esse, quod olim
pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est
quo adiuncto duplicent uires suas, quem secernere ab se
consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur
non omnia aequantur? cur non alter ab Latinis consul
datur?