ch. 30
8.30.1
in Samnium incertis itum auspiciis est; cuius rei uitium
non in belli euentum, quod prospere gestum est, sed in
rabiem atque iras imperatorum uertit.
8.30.2namque Papirius
dictator a pullario monitus cum ad auspicium repetendum
Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiauit ut
sese loco teneret neu absente se cum hoste manum consereret.
8.30.3Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per
exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes
ac si nemo Romanus in Samnio esset,
8.30.4seu ferox adulescens
indignitate accensus quod omnia in dictatore uiderentur
reposita esse seu occasione bene gerendae rei inductus,
exercitu instructo paratoque profectus ad Imbrinium—ita
uocant locum—acie cum Samnitibus conflixit.
8.30.5ea fortuna
pugnae fuit ut nihil relictum sit quo, si adfuisset dictator,
res melius geri potuerit; non dux militi, non miles duci
defuit.
8.30.6eques etiam auctore L. Cominio tribuno militum,
qui aliquotiens impetu capto perrumpere non poterat hostium
agmen, detraxit frenos equis atque ita concitatos calcaribus
permisit ut sustinere eos nulla uis posset; per arma, per
uiros late stragem dedere;
8.30.7secutus pedes impetum equitum
turbatis hostibus intulit signa. uiginti milia hostium caesa
eo die traduntur. auctores habeo bis cum hoste signa
conlata dictatore absente, bis rem egregie gestam; apud
antiquissimos scriptores una haec pugna inuenitur; in
quibusdam annalibus tota res praetermissa est.
8.30.8magister equitum ut ex tanta caede multis potitus spoliis
congesta in ingentem aceruum hostilia arma subdito igne
concremauit,
8.30.9seu uotum id deorum cuipiam fuit seu credere
libet Fabio auctori eo factum ne suae gloriae fructum dictator
caperet nomenque ibi scriberet aut spolia in triumpho
ferret.
8.30.10litterae quoque de re prospere gesta ad senatum
non ad dictatorem missae argumentum fuere minime cum eo
communicantis laudes. ita certe dictator id factum accepit,
ut laetis aliis uictoria parta prae se ferret iram tristitiamque.
8.30.11misso itaque repente senatu se ex curia proripuit, tum uero
non Samnitium magis legiones quam maiestatem dictatoriam
et disciplinam militarem a magistro equitum uictam et euersam
dictitans, si illi impune spretum imperium fuisset.
8.30.12itaque plenus minarum iraeque profectus in castra, cum
maximis itineribus isset, non tamen praeuenire famam aduentus
sui potuit;
8.30.13praecucurrerant enim ab urbe qui nuntiarent
dictatorem auidum poenae uenire, alternis paene
uerbis T. Manli factum laudantem.