8.29.12et ita proelio uno accidit Uestinorum res,
haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra
solum refugerent hostes sed iam ne uallo quidem ac fossis
freti dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se
defensuri.
8.29.13postremo oppida quoque ui expugnare adortus,
primo Cutinam ingenti ardore militum a uolnerum ira
quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis
cepit, deinde Cingiliam.
8.29.14utriusque urbis praedam militibus,
quod eos neque portae nec muri hostium arcuerant,
concessit.
ch. 30
8.30.1
in Samnium incertis itum auspiciis est; cuius rei uitium
non in belli euentum, quod prospere gestum est, sed in
rabiem atque iras imperatorum uertit.
8.30.2namque Papirius
dictator a pullario monitus cum ad auspicium repetendum
Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiauit ut
sese loco teneret neu absente se cum hoste manum consereret.
8.30.3Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per
exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes
ac si nemo Romanus in Samnio esset,
8.30.4seu ferox adulescens
indignitate accensus quod omnia in dictatore uiderentur
reposita esse seu occasione bene gerendae rei inductus,
exercitu instructo paratoque profectus ad Imbrinium—ita
uocant locum—acie cum Samnitibus conflixit.
8.30.5ea fortuna
pugnae fuit ut nihil relictum sit quo, si adfuisset dictator,
res melius geri potuerit; non dux militi, non miles duci
defuit.
8.30.6eques etiam auctore L. Cominio tribuno militum,
qui aliquotiens impetu capto perrumpere non poterat hostium
agmen, detraxit frenos equis atque ita concitatos calcaribus
permisit ut sustinere eos nulla uis posset; per arma, per
uiros late stragem dedere;