Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.29.10 Liv. 8.30.4 (English) >>Liv. 8.30.12

8.30.1 in Samnium incertis itum auspiciis est; cuius rei uitium non in belli euentum, quod prospere gestum est, sed in rabiem atque iras imperatorum uertit.

8.30.2namque Papirius dictator a pullario monitus cum ad auspicium repetendum Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiauit ut sese loco teneret neu absente se cum hoste manum consereret.

8.30.3Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes ac si nemo Romanus in Samnio esset,

8.30.4seu ferox adulescens indignitate accensus quod omnia in dictatore uiderentur reposita esse seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad Imbriniumita uocant locumacie cum Samnitibus conflixit.

8.30.5ea fortuna pugnae fuit ut nihil relictum sit quo, si adfuisset dictator, res melius geri potuerit; non dux militi, non miles duci defuit.

8.30.6eques etiam auctore L. Cominio tribuno militum, qui aliquotiens impetu capto perrumpere non poterat hostium agmen, detraxit frenos equis atque ita concitatos calcaribus permisit ut sustinere eos nulla uis posset; per arma, per uiros late stragem dedere;

8.30.7secutus pedes impetum equitum turbatis hostibus intulit signa. uiginti milia hostium caesa eo die traduntur. auctores habeo bis cum hoste signa conlata dictatore absente, bis rem egregie gestam; apud antiquissimos scriptores una haec pugna inuenitur; in quibusdam annalibus tota res praetermissa est.

8.30.8magister equitum ut ex tanta caede multis potitus spoliis congesta in ingentem aceruum hostilia arma subdito igne concremauit,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.29.10 Liv. 8.30.4 (English) >>Liv. 8.30.12

Powered by PhiloLogic