Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.29.14 | Liv. 8.30.8 (English) | >>Liv. 8.31.3 |
8.30.6eques etiam auctore L . Cominio tribuno militum ,
qui aliquotiens impetu capto perrumpere non poterat hostium
agmen , detraxit frenos equis atque ita concitatos calcaribus
permisit ut sustinere eos nulla uis posset ; per arma , per
uiros late stragem dedere ;
8.30.7secutus pedes impetum equitum
turbatis hostibus intulit signa . uiginti milia hostium caesa
eo die traduntur . auctores habeo bis cum hoste signa
conlata dictatore absente , bis rem egregie gestam ; apud
antiquissimos scriptores una haec pugna inuenitur ; in
quibusdam annalibus tota res praetermissa est .
magister equitum ut ex tanta caede multis potitus spoliis
congesta in ingentem aceruum hostilia arma subdito igne
concremauit ,
8.30.9seu uotum id deorum cuipiam fuit seu credere
libet Fabio auctori eo factum ne suae gloriae fructum dictator
caperet nomenque ibi scriberet aut spolia in triumpho
ferret .
litterae quoque de re prospere gesta ad senatum
non ad dictatorem missae argumentum fuere minime cum eo
communicantis laudes . ita certe dictator id factum accepit ,
ut laetis aliis uictoria parta prae se ferret iram tristitiamque .
misso itaque repente senatu se ex curia proripuit , tum uero
non Samnitium magis legiones quam maiestatem dictatoriam
et disciplinam militarem a magistro equitum uictam et euersam
dictitans , si illi impune spretum imperium fuisset .
itaque plenus minarum iraeque profectus in castra , cum
maximis itineribus isset , non tamen praeuenire famam aduentus
sui potuit ;
8.30.13praecucurrerant enim ab urbe qui nuntiarent
dictatorem auidum poenae uenire , alternis paene
uerbis T . Manli factum laudantem .
8.30.8
8.30.10
8.30.11
8.30.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.29.14 | Liv. 8.30.8 (English) | >>Liv. 8.31.3 |