8.30.11misso itaque repente senatu se ex curia proripuit, tum uero
non Samnitium magis legiones quam maiestatem dictatoriam
et disciplinam militarem a magistro equitum uictam et euersam
dictitans, si illi impune spretum imperium fuisset.
8.30.12itaque plenus minarum iraeque profectus in castra, cum
maximis itineribus isset, non tamen praeuenire famam aduentus
sui potuit;
8.30.13praecucurrerant enim ab urbe qui nuntiarent
dictatorem auidum poenae uenire, alternis paene
uerbis T. Manli factum laudantem.
ch. 31
8.31.1
Fabius contione extemplo aduocata obtestatus milites est
ut, qua uirtute rem publicam ab infestissimis hostibus
defendissent, eadem se cuius ductu auspicioque uicissent
ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur:
8.31.2uenire amentem
inuidia, iratum uirtuti alienae felicitatique; furere quod
se absente res publica egregie gesta esset; malle, si mutare
fortunam posset, apud Samnites quam Romanos uictoriam
esse;
8.31.3imperium dictitare spretum, tamquam non eadem
mente pugnari uetuerit qua pugnatum doleat. et tunc
inuidia impedire uirtutem alienam uoluisse cupidissimisque
arma ablaturum fuisse militibus,
8.31.4ne se absente moueri possent;
et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio
non inermes, non manci milites fuerint, quod se Q. Fabius
magistrum equitum duxerit ac non accensum dictatoris.
8.31.5quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Marsque
communis, aduersa pugna euenisset, qui sibi deuictis
hostibus, re publica bene gesta ita ut non ab illo unico
duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum
tunc uictori minetur?