Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.30.11 | Liv. 8.31.7 (English) | >>Liv. 8.32.6 |
8.31.4ne se absente moueri possent ;
et nunc id furere , id aegre pati , quod sine L . Papirio
non inermes , non manci milites fuerint , quod se Q . Fabius
magistrum equitum duxerit ac non accensum dictatoris .
quid illum facturum fuisse , si , quod belli casus ferunt Marsque
communis , aduersa pugna euenisset , qui sibi deuictis
hostibus , re publica bene gesta ita ut non ab illo unico
duce melius geri potuerit , supplicium magistro equitum
tunc uictori minetur ?
8.31.6neque illum magistro equitum infestiorem
quam tribunis militum , quam centurionibus , quam
militibus esse . si posset , in omnes saeuiturum fuisse : quia
id nequeat , in unum saeuire .
etenim inuidiam tamquam
ignem summa petere ; in caput consilii , in ducem incurrere ;
si se simul cum gloria rei gestae exstinxisset , [tunc uictorem ]
uelut in capto exercitu dominantem quidquid licuerit in
magistro equitum in militibus ausurum .
proinde adessent
in sua causa omnium libertati . si consensum exercitus
eundem qui in proelio fuerit in tuenda uictoria uideat et
salutem unius omnibus curae esse , inclinaturum ad clementiorem
sententiam animum .
postremo se uitam fortunasque
suas illorum fidei uirtutique permittere .
8.31.5
8.31.7
8.31.8
8.31.9
ch. 32
8.32.1
8.32.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.30.11 | Liv. 8.31.7 (English) | >>Liv. 8.32.6 |