Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.31 Liv. 8.32 (English) >>Liv. 8.33

ch. 32 8.32.1 clamor e tota contione ortus, uti bonum animum haberet: neminem illi uim allaturum saluis legionibus Romanis. haud multo post dictator aduenit classicoque extemplo ad contionem aduocauit.

8.32.2tum silentio facto praeco Q. Fabium magistrum equitum citauit; qui simul ex inferiore loco ad tribunal accessit,

8.32.3tum dictator 'quaero' inquit 'de te, Q. Fabi, cum summum imperium dictatoris sit pareantque ei consules, regia potestas, praetores, iisdem auspiciis quibus consules creati, aequum censeas necne magistrum equitum dicto audientem esse;

8.32.4itemque illud interrogo, cum me incertis auspiciis profectum ab domo scirem, utrum mihi turbatis religionibus res publica in discrimen committenda fuerit an auspicia repetenda ne quid dubiis dis agerem;

8.32.5simul illud, quae dictatori religio impedimento ad rem gerendam fuerit, num ea magister equitum solutus ac liber potuerit esse. sed quid ego haec interrogo, cum, si ego tacitus abissem, tamen tibi ad uoluntatis interpretationem meae dirigenda tua sententia fuerit?

8.32.6quin tu respondes uetuerimne te quicquam rei me absente agere, uetuerimne signa cum hostibus conferre?

8.32.7quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turbatis religionibus, aduersus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus es cum hoste confligere.

8.32.8ad haec quae interrogatus es responde; at extra ea caue uocem mittas. accede, lictor.'

8.32.9aduersus [quae] singula cum respondere haud facile esset, et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac iudicem esse, modo uitam sibi eripi citius quam gloriam

8.32.10rerum gestarum posse uociferaretur purgaretque se in uicem atque ultro accusaret, tunc Papirius redintegrata ira spoliari magistrum equitum ac uirgas et secures expediri iussit.

8.32.11Fabius fidem militum implorans lacerantibus uestem lictoribus ad triarios tumultum iam [in contione] miscentes sese recepit.

8.32.12inde clamor in totam contionem est perlatus; alibi preces, alibi minae audiebantur. qui proximi forte tribunali steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant ut parceret magistro equitum neu cum eo exercitum damnaret;

8.32.13extrema contio et circa Fabium globus increpabant inclementem dictatorem nec procul seditione aberant.

8.32.14ne tribunal quidem satis quietum erat; legati circumstantes sellam orabant ut rem in posterum diem differret et irae suae spatium et consilio tempus daret:

8.32.15satis castigatam adulescentiam Fabi esse, satis deformatam uictoriam; ne ad extremum finem supplicii tenderet neu unico iuueni neu patri eius, clarissimo uiro, neu Fabiae genti eam iniungeret ignominiam.

8.32.16cum parum precibus, parum causa proficerent, intueri saeuientem contionem iubebant: ita inritatis militum animis subdere ignem ac materiam seditioni non esse aetatis, non prudentiae eius;

8.32.17neminem id Q. Fabio poenam deprecanti suam uitio uersurum sed dictatori, si occaecatus ira infestam multitudinem in se prauo certamine mouisset.

8.32.18postremo, ne id se gratiae dare Q. Fabi crederet, se ius iurandum dare paratos esse non uideri e re publica in Q. Fabium eo tempore animaduerti.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.31 Liv. 8.32 (English) >>Liv. 8.33

Powered by PhiloLogic