Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.31.9 | Liv. 8.32.10 (English) | >>Liv. 8.33.1 |
8.32.6quin tu respondes
uetuerimne te quicquam rei me absente agere , uetuerimne
signa cum hostibus conferre ?
8.32.7quo tu imperio meo spreto ,
incertis auspiciis , turbatis religionibus , aduersus morem
militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus
es cum hoste confligere .
ad haec quae interrogatus es
responde ; at extra ea caue uocem mittas . accede , lictor .'
8.32.9aduersus [quae ] singula cum respondere haud facile esset ,
et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac
iudicem esse , modo uitam sibi eripi citius quam gloriam
8.32.10rerum gestarum posse uociferaretur purgaretque se in uicem
atque ultro accusaret , tunc Papirius redintegrata ira spoliari
magistrum equitum ac uirgas et secures expediri iussit .
Fabius fidem militum implorans lacerantibus uestem lictoribus
ad triarios tumultum iam [in contione ] miscentes sese
recepit .
inde clamor in totam contionem est perlatus ; alibi
preces , alibi minae audiebantur . qui proximi forte tribunali
steterant , quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant ,
orabant ut parceret magistro equitum neu cum eo exercitum
damnaret ;
8.32.13extrema contio et circa Fabium globus increpabant
inclementem dictatorem nec procul seditione aberant .
ne tribunal quidem satis quietum erat ; legati circumstantes
sellam orabant ut rem in posterum diem differret et irae
suae spatium et consilio tempus daret :
8.32.15satis castigatam
adulescentiam Fabi esse , satis deformatam uictoriam ; ne ad
extremum finem supplicii tenderet neu unico iuueni neu
patri eius , clarissimo uiro , neu Fabiae genti eam iniungeret
ignominiam .
8.32.8
8.32.11
8.32.12
8.32.14
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.31.9 | Liv. 8.32.10 (English) | >>Liv. 8.33.1 |