Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.32.3 Liv. 8.32.12 (English) >>Liv. 8.33.3

8.32.8ad haec quae interrogatus es responde; at extra ea caue uocem mittas. accede, lictor.'

8.32.9aduersus [quae] singula cum respondere haud facile esset, et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac iudicem esse, modo uitam sibi eripi citius quam gloriam

8.32.10rerum gestarum posse uociferaretur purgaretque se in uicem atque ultro accusaret, tunc Papirius redintegrata ira spoliari magistrum equitum ac uirgas et secures expediri iussit.

8.32.11Fabius fidem militum implorans lacerantibus uestem lictoribus ad triarios tumultum iam [in contione] miscentes sese recepit.

8.32.12inde clamor in totam contionem est perlatus; alibi preces, alibi minae audiebantur. qui proximi forte tribunali steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant ut parceret magistro equitum neu cum eo exercitum damnaret;

8.32.13extrema contio et circa Fabium globus increpabant inclementem dictatorem nec procul seditione aberant.

8.32.14ne tribunal quidem satis quietum erat; legati circumstantes sellam orabant ut rem in posterum diem differret et irae suae spatium et consilio tempus daret:

8.32.15satis castigatam adulescentiam Fabi esse, satis deformatam uictoriam; ne ad extremum finem supplicii tenderet neu unico iuueni neu patri eius, clarissimo uiro, neu Fabiae genti eam iniungeret ignominiam.

8.32.16cum parum precibus, parum causa proficerent, intueri saeuientem contionem iubebant: ita inritatis militum animis subdere ignem ac materiam seditioni non esse aetatis, non prudentiae eius;

8.32.17neminem id Q. Fabio poenam deprecanti suam uitio uersurum sed dictatori, si occaecatus ira infestam multitudinem in se prauo certamine mouisset.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.32.3 Liv. 8.32.12 (English) >>Liv. 8.33.3

Powered by PhiloLogic