Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.32.6 Liv. 8.32.15 (English) >>Liv. 8.33.6

8.32.12inde clamor in totam contionem est perlatus; alibi preces, alibi minae audiebantur. qui proximi forte tribunali steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant ut parceret magistro equitum neu cum eo exercitum damnaret;

8.32.13extrema contio et circa Fabium globus increpabant inclementem dictatorem nec procul seditione aberant.

8.32.14ne tribunal quidem satis quietum erat; legati circumstantes sellam orabant ut rem in posterum diem differret et irae suae spatium et consilio tempus daret:

8.32.15satis castigatam adulescentiam Fabi esse, satis deformatam uictoriam; ne ad extremum finem supplicii tenderet neu unico iuueni neu patri eius, clarissimo uiro, neu Fabiae genti eam iniungeret ignominiam.

8.32.16cum parum precibus, parum causa proficerent, intueri saeuientem contionem iubebant: ita inritatis militum animis subdere ignem ac materiam seditioni non esse aetatis, non prudentiae eius;

8.32.17neminem id Q. Fabio poenam deprecanti suam uitio uersurum sed dictatori, si occaecatus ira infestam multitudinem in se prauo certamine mouisset.

8.32.18postremo, ne id se gratiae dare Q. Fabi crederet, se ius iurandum dare paratos esse non uideri e re publica in Q. Fabium eo tempore animaduerti.

ch. 33 8.33.1 his uocibus cum in se magis incitarent dictatorem quam magistro equitum placarent, iussi de tribunali descendere legati;

8.33.2et silentio nequiquam per praeconem temptato, prae strepitu ac tumultu <cum> nec ipsius dictatoris nec apparitorum eius uox audiretur, nox uelut in proelio certamini finem fecit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.32.6 Liv. 8.32.15 (English) >>Liv. 8.33.6

Powered by PhiloLogic