8.31.8proinde adessent
in sua causa omnium libertati. si consensum exercitus
eundem qui in proelio fuerit in tuenda uictoria uideat et
salutem unius omnibus curae esse, inclinaturum ad clementiorem
sententiam animum.
8.31.9postremo se uitam fortunasque
suas illorum fidei uirtutique permittere.
ch. 32
8.32.1
clamor e tota
contione ortus, uti bonum animum haberet: neminem illi
uim allaturum saluis legionibus Romanis.
haud multo post dictator aduenit classicoque extemplo
ad contionem aduocauit.
8.32.2tum silentio facto praeco Q. Fabium
magistrum equitum citauit; qui simul ex inferiore
loco ad tribunal accessit,
8.32.3tum dictator 'quaero' inquit 'de
te, Q. Fabi, cum summum imperium dictatoris sit pareantque
ei consules, regia potestas, praetores, iisdem auspiciis
quibus consules creati, aequum censeas necne magistrum
equitum dicto audientem esse;
8.32.4itemque illud interrogo, cum
me incertis auspiciis profectum ab domo scirem, utrum mihi
turbatis religionibus res publica in discrimen committenda
fuerit an auspicia repetenda ne quid dubiis dis agerem;
8.32.5simul illud, quae dictatori religio impedimento ad rem
gerendam fuerit, num ea magister equitum solutus ac liber
potuerit esse. sed quid ego haec interrogo, cum, si ego
tacitus abissem, tamen tibi ad uoluntatis interpretationem
meae dirigenda tua sententia fuerit?
8.32.6quin tu respondes
uetuerimne te quicquam rei me absente agere, uetuerimne
signa cum hostibus conferre?
8.32.7quo tu imperio meo spreto,
incertis auspiciis, turbatis religionibus, aduersus morem
militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus
es cum hoste confligere.