Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.31.6 | Liv. 8.32.4 (English) | >>Liv. 8.32.13 |
8.32.1
clamor e tota
contione ortus , uti bonum animum haberet : neminem illi
uim allaturum saluis legionibus Romanis .
haud multo post dictator aduenit classicoque extemplo
ad contionem aduocauit .
tum silentio facto praeco Q . Fabium
magistrum equitum citauit ; qui simul ex inferiore
loco ad tribunal accessit ,
8.32.3tum dictator 'quaero ' inquit 'de
te , Q . Fabi , cum summum imperium dictatoris sit pareantque
ei consules , regia potestas , praetores , iisdem auspiciis
quibus consules creati , aequum censeas necne magistrum
equitum dicto audientem esse ;
8.32.4itemque illud interrogo , cum
me incertis auspiciis profectum ab domo scirem , utrum mihi
turbatis religionibus res publica in discrimen committenda
fuerit an auspicia repetenda ne quid dubiis dis agerem ;
8.32.5simul illud , quae dictatori religio impedimento ad rem
gerendam fuerit , num ea magister equitum solutus ac liber
potuerit esse . sed quid ego haec interrogo , cum , si ego
tacitus abissem , tamen tibi ad uoluntatis interpretationem
meae dirigenda tua sententia fuerit ?
8.32.6quin tu respondes
uetuerimne te quicquam rei me absente agere , uetuerimne
signa cum hostibus conferre ?
8.32.7quo tu imperio meo spreto ,
incertis auspiciis , turbatis religionibus , aduersus morem
militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus
es cum hoste confligere .
ad haec quae interrogatus es
responde ; at extra ea caue uocem mittas . accede , lictor .'
8.32.9aduersus [quae ] singula cum respondere haud facile esset ,
et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac
iudicem esse , modo uitam sibi eripi citius quam gloriam
8.32.2
8.32.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.31.6 | Liv. 8.32.4 (English) | >>Liv. 8.32.13 |