8.32.16cum parum precibus, parum causa proficerent,
intueri saeuientem contionem iubebant: ita inritatis militum
animis subdere ignem ac materiam seditioni non esse
aetatis, non prudentiae eius;
8.32.17neminem id Q. Fabio poenam
deprecanti suam uitio uersurum sed dictatori, si occaecatus
ira infestam multitudinem in se prauo certamine mouisset.
8.32.18postremo, ne id se gratiae dare Q. Fabi crederet, se ius
iurandum dare paratos esse non uideri e re publica in
Q. Fabium eo tempore animaduerti.
ch. 33
8.33.1
his uocibus cum
in se magis incitarent dictatorem quam magistro equitum
placarent, iussi de tribunali descendere legati;
8.33.2et silentio
nequiquam per praeconem temptato, prae strepitu ac tumultu
<cum> nec ipsius dictatoris nec apparitorum eius uox
audiretur, nox uelut in proelio certamini finem fecit.
8.33.3magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes
adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum contentione
ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit;
8.33.4et patre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorque
fuerat, uocato extemplo senatu, cum maxime conquereretur
apud patres uim atque iniuriam dictatoris, repente strepitus
8.33.5ante curiam lictorum summouentium auditur et ipse infensus
aderat, postquam comperit profectum ex castris, cum expedito
equitatu secutus. iteratur deinde contentio et prendi
Fabium Papirius iussit.
8.33.6ubi cum deprecantibus primoribus
patrum atque uniuerso senatu perstaret in incepto immitis
animus,
8.33.7tum pater M. Fabius 'quando quidem' inquit 'apud
te nec auctoritas senatus nec aetas mea, cui orbitatem paras,
nec uirtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati
ualet nec preces, quae saepe hostem mitigauere, quae
deorum iras placant,