Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.32.15 | Liv. 8.33.6 (English) | >>Liv. 8.33.15 |
8.33.3magister equitum , iussus postero die adesse , cum omnes
adfirmarent infestius Papirium exarsurum , agitatum contentione
ipsa exacerbatumque , clam ex castris Romam profugit ;
8.33.4et patre auctore M . Fabio , qui ter iam consul dictatorque
fuerat , uocato extemplo senatu , cum maxime conquereretur
apud patres uim atque iniuriam dictatoris , repente strepitus
8.33.5ante curiam lictorum summouentium auditur et ipse infensus
aderat , postquam comperit profectum ex castris , cum expedito
equitatu secutus . iteratur deinde contentio et prendi
Fabium Papirius iussit .
ubi cum deprecantibus primoribus
patrum atque uniuerso senatu perstaret in incepto immitis
animus ,
8.33.7tum pater M . Fabius 'quando quidem ' inquit 'apud
te nec auctoritas senatus nec aetas mea , cui orbitatem paras ,
nec uirtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati
ualet nec preces , quae saepe hostem mitigauere , quae
deorum iras placant ,
8.33.8tribunos plebis appello et prouoco ad
populum eumque tibi , fugienti exercitus tui , fugienti senatus
iudicium , iudicem fero , qui certe unus plus quam tua dictatura
potest polletque . uidero cessurusne prouocationi sis ,
cui rex Romanus Tullus Hostilius cessit .'
ex curia in contionem itur .
quo cum paucis dictator ,
cum omni agmine principum magister equitum <cum >
escendisset , deduci eum de rostris Papirius in partem inferiorem
iussit .
secutus pater 'bene agis ' inquit , 'cum eo nos
deduci iussisti unde et priuati uocem mittere possemus .'
ibi primo non tam perpetuae orationes quam altercatio
exaudiebantur ;
8.33.6
8.33.9
8.33.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.32.15 | Liv. 8.33.6 (English) | >>Liv. 8.33.15 |