Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.32.15 Liv. 8.33.7 (English) >>Liv. 8.33.15

8.33.3magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum contentione ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit;

8.33.4et patre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorque fuerat, uocato extemplo senatu, cum maxime conquereretur apud patres uim atque iniuriam dictatoris, repente strepitus

8.33.5ante curiam lictorum summouentium auditur et ipse infensus aderat, postquam comperit profectum ex castris, cum expedito equitatu secutus. iteratur deinde contentio et prendi Fabium Papirius iussit.

8.33.6ubi cum deprecantibus primoribus patrum atque uniuerso senatu perstaret in incepto immitis animus,

8.33.7tum pater M. Fabius 'quando quidem' inquit 'apud te nec auctoritas senatus nec aetas mea, cui orbitatem paras, nec uirtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati ualet nec preces, quae saepe hostem mitigauere, quae deorum iras placant,

8.33.8tribunos plebis appello et prouoco ad populum eumque tibi, fugienti exercitus tui, fugienti senatus iudicium, iudicem fero, qui certe unus plus quam tua dictatura potest polletque. uidero cessurusne prouocationi sis, cui rex Romanus Tullus Hostilius cessit.' ex curia in contionem itur.

8.33.9quo cum paucis dictator, cum omni agmine principum magister equitum <cum> escendisset, deduci eum de rostris Papirius in partem inferiorem iussit.

8.33.10secutus pater 'bene agis' inquit, 'cum eo nos deduci iussisti unde et priuati uocem mittere possemus.' ibi primo non tam perpetuae orationes quam altercatio exaudiebantur;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.32.15 Liv. 8.33.7 (English) >>Liv. 8.33.15

Powered by PhiloLogic