Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.33 Liv. 8.34 (English) >>Liv. 8.35

ch. 34 8.34.1 stabat cum eo senatus maiestas, fauor populi, tribunicium auxilium, memoria absentis exercitus;

8.34.2ex parte altera imperium inuictum populi Romani et disciplina rei militaris et dictatoris edictum pro numine semper obseruatum et Manliana imperia et posthabita filii caritas publicae utilitati iactabantur:

8.34.3hoc etiam L. Brutum, conditorem Romanae libertatis, antea in duobus liberis fecisse; nunc patres comes et senes faciles de alieno imperio spreto, tamquam rei paruae, disciplinae militaris euersae iuuentuti gratiam facere.

8.34.4se tamen perstaturum in incepto nec ei, qui aduersus edictum suum turbatis religionibus ac dubiis auspiciis pugnasset, quicquam ex iusta poena remissurum.

8.34.5maiestas imperii perpetuane esset non esse in sua potestate: L. Papirium nihil eius deminuturum;

8.34.6optare ne potestas tribunicia, inuiolata ipsa, uiolet intercessione sua Romanum imperium neu populus in se potissimum dictatore uim et ius dictaturae exstinguat.

8.34.7quod si fecisset, non L. Papirium sed tribunos, sed prauum populi iudicium nequiquam posteros accusaturos, cum polluta semel militari disciplina non miles centurionis, non centurio tribuni, non tribunus legati, non legatus consulis,

8.34.8non magister equitum dictatoris pareat imperio, nemo hominum, nemo deorum uerecundiam habeat, non edicta imperatorum,

8.34.9non auspicia obseruentur, sine commeatu uagi milites in pacato, in hostico errent, immemores sacramenti licentia sua se ubi uelint exauctorent,

8.34.10infrequentia deserantur signa, neque conueniatur ad edictum, nec discernatur interdiu nocte, aequo iniquo loco, <iussu> iniussu imperatoris pugnent, et non signa, non ordines seruent, latrocinii modo

8.34.11caeca et fortuita pro sollemni et sacrata militia sit.—'horum criminum uos reos in omnia saecula offerte, tribuni plebi; uestra obnoxia capita pro licentia Q. Fabi obicite.'



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.33 Liv. 8.34 (English) >>Liv. 8.35

Powered by PhiloLogic