Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.33.19 | Liv. 8.34.4 (English) | >>Liv. 8.35.3 |
8.34.1
stabat cum eo senatus maiestas , fauor populi , tribunicium
auxilium , memoria absentis exercitus ;
8.34.2ex parte altera imperium
inuictum populi Romani et disciplina rei militaris et
dictatoris edictum pro numine semper obseruatum et Manliana
imperia et posthabita filii caritas publicae utilitati
iactabantur :
8.34.3hoc etiam L . Brutum , conditorem Romanae
libertatis , antea in duobus liberis fecisse ; nunc patres comes
et senes faciles de alieno imperio spreto , tamquam rei
paruae , disciplinae militaris euersae iuuentuti gratiam facere .
se tamen perstaturum in incepto nec ei , qui aduersus edictum
suum turbatis religionibus ac dubiis auspiciis pugnasset ,
quicquam ex iusta poena remissurum .
maiestas imperii
perpetuane esset non esse in sua potestate : L . Papirium
nihil eius deminuturum ;
8.34.6optare ne potestas tribunicia ,
inuiolata ipsa , uiolet intercessione sua Romanum imperium
neu populus in se potissimum dictatore uim et ius dictaturae
exstinguat .
quod si fecisset , non L . Papirium sed tribunos ,
sed prauum populi iudicium nequiquam posteros accusaturos ,
cum polluta semel militari disciplina non miles centurionis ,
non centurio tribuni , non tribunus legati , non legatus consulis ,
8.34.8non magister equitum dictatoris pareat imperio , nemo
hominum , nemo deorum uerecundiam habeat , non edicta
imperatorum ,
8.34.9non auspicia obseruentur , sine commeatu uagi
milites in pacato , in hostico errent , immemores sacramenti
licentia sua se ubi uelint exauctorent ,
8.34.10infrequentia deserantur
signa , neque conueniatur ad edictum , nec discernatur interdiu
nocte , aequo iniquo loco , <iussu > iniussu imperatoris
pugnent , et non signa , non ordines seruent , latrocinii modo
8.34.4
8.34.5
8.34.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.33.19 | Liv. 8.34.4 (English) | >>Liv. 8.35.3 |