Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.34.8 Liv. 8.35.4 (English) >>Liv. 8.36.1

8.35.1 stupentes tribunos et suam iam uicem magis anxios quam eius cui auxilium ab se petebatur, liberauit onere consensus populi Romani ad preces et obtestationem uersus ut sibi poenam magistri equitum dictator remitteret.

8.35.2tribuni quoque inclinatam rem in preces subsecuti orare dictatorem insistunt ut ueniam errori humano, ueniam adulescentiae Q. Fabi daret; satis eum poenarum dedisse.

8.35.3iam ipse adulescens, iam pater M. Fabius contentionis obliti procumbere ad genua et iram deprecari dictatoris.

8.35.4tum dictator silentio facto 'bene habet' inquit, 'Quirites; uicit disciplina militaris, uicit imperii maiestas, quae in discrimine fuerunt an ulla post hanc diem essent.

8.35.5non noxae eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnauit, sed noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati precarium non iustum auxilium ferenti.

8.35.6uiue, Q. Fabi, felicior hoc consensu ciuitatis ad tuendum te quam qua paulo ante insultabas uictoria; uiue, id facinus ausus, cuius tibi ne parens quidem, si eodem loco fuisset quo fuit L. Papirius, ueniam dedisset.

8.35.7mecum, ut uoles, reuerteris in gratiam; populo Romano, cui uitam debes, nihil maius praestiteris quam si hic tibi dies satis documenti

8.35.8dederit ut bello ac pace pati legitima imperia possis.' cum se nihil morari magistrum equitum pronuntiasset, degressum eum templo laetus senatus, laetior populus, circumfusi ac gratulantes hinc magistro equitum,

8.35.9hinc dictatori, prosecuti sunt, firmatumque imperium militare haud minus periculo Q. Fabi quam supplicio miserabili adulescentis Manli uidebatur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.34.8 Liv. 8.35.4 (English) >>Liv. 8.36.1

Powered by PhiloLogic