Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.34.9 Liv. 8.35.7 (English) >>Liv. 8.36.3

8.35.4tum dictator silentio facto 'bene habet' inquit, 'Quirites; uicit disciplina militaris, uicit imperii maiestas, quae in discrimine fuerunt an ulla post hanc diem essent.

8.35.5non noxae eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnauit, sed noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati precarium non iustum auxilium ferenti.

8.35.6uiue, Q. Fabi, felicior hoc consensu ciuitatis ad tuendum te quam qua paulo ante insultabas uictoria; uiue, id facinus ausus, cuius tibi ne parens quidem, si eodem loco fuisset quo fuit L. Papirius, ueniam dedisset.

8.35.7mecum, ut uoles, reuerteris in gratiam; populo Romano, cui uitam debes, nihil maius praestiteris quam si hic tibi dies satis documenti

8.35.8dederit ut bello ac pace pati legitima imperia possis.' cum se nihil morari magistrum equitum pronuntiasset, degressum eum templo laetus senatus, laetior populus, circumfusi ac gratulantes hinc magistro equitum,

8.35.9hinc dictatori, prosecuti sunt, firmatumque imperium militare haud minus periculo Q. Fabi quam supplicio miserabili adulescentis Manli uidebatur.

8.35.10forte ita eo anno euenit ut, quotienscumque dictator ab exercitu recessisset, hostes in Samnio mouerentur. ceterum in oculis exemplum erat Q. Fabius M. Ualerio legato, qui castris praeerat, ne quam uim hostium magis quam trucem dictatoris iram timeret.

8.35.11itaque frumentatores cum circumuenti ex insidiis caesi loco iniquo essent, creditum uolgo est subueniri eis ab legato potuisse, ni tristia edicta exhorruisset.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.34.9 Liv. 8.35.7 (English) >>Liv. 8.36.3

Powered by PhiloLogic