ch. 36
8.36.1
postquam dictator praeposito in urbe L. Papirio Crasso,
magistro equitum Q. Fabio uetito quicquam pro magistratu
agere,
8.36.2in castra rediit, neque ciuibus satis laetus aduentus
eius fuit nec hostibus quicquam attulit terroris. namque
postero die, seu ignari uenisse dictatorem seu adesset an
abesset parui facientes, instructa acie ad castra accesserunt.
8.36.3ceterum tantum momenti in uno uiro L. Papirio fuit ut, si
ducis consilia fauor subsecutus militum foret, debellari eo
die cum Samnitibus potuisse pro haud dubio habitum sit;
8.36.4ita instruxit aciem [loco ac subsidiis], ita omni arte bellica
firmauit; cessatum a milite ac de industria, ut obtrectaretur
laudibus ducis, impedita uictoria est. plures Samnitium
cecidere, plures Romani uolnerati sunt.
8.36.5sensit peritus dux
quae res uictoriae obstaret: temperandum ingenium suum
esse et seueritatem miscendam comitati.
8.36.6itaque adhibitis
legatis ipse circuit saucios milites inserens in tentoria caput,
singulosque ut sese haberet rogitans curam eorum nominatim
legatis tribunisque et praefectis demandabat.
8.36.7rem per
se popularem ita dextere egit, ut medendis corporibus animi
multo prius militum imperatori reconciliarentur nec quicquam
ad salubritatem efficacius fuerit quam quod grato
animo ea cura accepta est.
8.36.8refecto exercitu cum hoste
congressus haud dubia spe sua militumque ita fudit fugauitque
Samnites ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum
dictatore fuerit.
8.36.9incessit deinde qua duxit praedae spes
uictor exercitus perlustrauitque hostium agros, nulla arma,
nullam uim nec apertam nec insidiis expertus.
8.36.10addebat
alacritatem quod dictator praedam omnem edixerat militibus;
nec ira magis publica quam priuatum compendium in
hostem acuebat.
8.36.11his cladibus subacti Samnites pacem
a dictatore petiere; cum quo pacti ut singula uestimenta
militibus et annuum stipendium darent,
8.36.12cum ire ad senatum
iussi essent, secuturos se dictatorem responderunt, unius
eius fidei uirtutique causam suam commendantes. ita
deductus ex Samnitibus exercitus.