8.35.10forte ita eo anno euenit ut, quotienscumque dictator ab
exercitu recessisset, hostes in Samnio mouerentur. ceterum
in oculis exemplum erat Q. Fabius M. Ualerio legato, qui
castris praeerat, ne quam uim hostium magis quam trucem
dictatoris iram timeret.
8.35.11itaque frumentatores cum circumuenti
ex insidiis caesi loco iniquo essent, creditum uolgo est
subueniri eis ab legato potuisse, ni tristia edicta exhorruisset.
8.35.12ea quoque ira alienauit a dictatore militum animos iam ante
infensos quod implacabilis Q. Fabio fuisset et, quod suis
precibus negasset, eius populo Romano ueniam dedisset.
ch. 36
8.36.1
postquam dictator praeposito in urbe L. Papirio Crasso,
magistro equitum Q. Fabio uetito quicquam pro magistratu
agere,
8.36.2in castra rediit, neque ciuibus satis laetus aduentus
eius fuit nec hostibus quicquam attulit terroris. namque
postero die, seu ignari uenisse dictatorem seu adesset an
abesset parui facientes, instructa acie ad castra accesserunt.
8.36.3ceterum tantum momenti in uno uiro L. Papirio fuit ut, si
ducis consilia fauor subsecutus militum foret, debellari eo
die cum Samnitibus potuisse pro haud dubio habitum sit;
8.36.4ita instruxit aciem [loco ac subsidiis], ita omni arte bellica
firmauit; cessatum a milite ac de industria, ut obtrectaretur
laudibus ducis, impedita uictoria est. plures Samnitium
cecidere, plures Romani uolnerati sunt.
8.36.5sensit peritus dux
quae res uictoriae obstaret: temperandum ingenium suum
esse et seueritatem miscendam comitati.