Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.35.9 | Liv. 8.36.5 (English) | >>Liv. 8.37.2 |
8.36.2in castra rediit , neque ciuibus satis laetus aduentus
eius fuit nec hostibus quicquam attulit terroris . namque
postero die , seu ignari uenisse dictatorem seu adesset an
abesset parui facientes , instructa acie ad castra accesserunt .
ceterum tantum momenti in uno uiro L . Papirio fuit ut , si
ducis consilia fauor subsecutus militum foret , debellari eo
die cum Samnitibus potuisse pro haud dubio habitum sit ;
8.36.4ita instruxit aciem [loco ac subsidiis ], ita omni arte bellica
firmauit ; cessatum a milite ac de industria , ut obtrectaretur
laudibus ducis , impedita uictoria est . plures Samnitium
cecidere , plures Romani uolnerati sunt .
sensit peritus dux
quae res uictoriae obstaret : temperandum ingenium suum
esse et seueritatem miscendam comitati .
itaque adhibitis
legatis ipse circuit saucios milites inserens in tentoria caput ,
singulosque ut sese haberet rogitans curam eorum nominatim
legatis tribunisque et praefectis demandabat .
rem per
se popularem ita dextere egit , ut medendis corporibus animi
multo prius militum imperatori reconciliarentur nec quicquam
ad salubritatem efficacius fuerit quam quod grato
animo ea cura accepta est .
refecto exercitu cum hoste
congressus haud dubia spe sua militumque ita fudit fugauitque
Samnites ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum
dictatore fuerit .
incessit deinde qua duxit praedae spes
uictor exercitus perlustrauitque hostium agros , nulla arma ,
nullam uim nec apertam nec insidiis expertus .
addebat
alacritatem quod dictator praedam omnem edixerat militibus ;
nec ira magis publica quam priuatum compendium in
hostem acuebat .
8.36.3
8.36.5
8.36.6
8.36.7
8.36.8
8.36.9
8.36.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.35.9 | Liv. 8.36.5 (English) | >>Liv. 8.37.2 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)