Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.35.12 | Liv. 8.36.8 (English) | >>Liv. 8.37.6 |
8.36.5sensit peritus dux
quae res uictoriae obstaret : temperandum ingenium suum
esse et seueritatem miscendam comitati .
itaque adhibitis
legatis ipse circuit saucios milites inserens in tentoria caput ,
singulosque ut sese haberet rogitans curam eorum nominatim
legatis tribunisque et praefectis demandabat .
rem per
se popularem ita dextere egit , ut medendis corporibus animi
multo prius militum imperatori reconciliarentur nec quicquam
ad salubritatem efficacius fuerit quam quod grato
animo ea cura accepta est .
refecto exercitu cum hoste
congressus haud dubia spe sua militumque ita fudit fugauitque
Samnites ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum
dictatore fuerit .
incessit deinde qua duxit praedae spes
uictor exercitus perlustrauitque hostium agros , nulla arma ,
nullam uim nec apertam nec insidiis expertus .
addebat
alacritatem quod dictator praedam omnem edixerat militibus ;
nec ira magis publica quam priuatum compendium in
hostem acuebat .
his cladibus subacti Samnites pacem
a dictatore petiere ; cum quo pacti ut singula uestimenta
militibus et annuum stipendium darent ,
8.36.12cum ire ad senatum
iussi essent , secuturos se dictatorem responderunt , unius
eius fidei uirtutique causam suam commendantes . ita
deductus ex Samnitibus exercitus .
8.36.6
8.36.7
8.36.8
8.36.9
8.36.10
8.36.11
ch. 37
8.37.1
8.37.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.35.12 | Liv. 8.36.8 (English) | >>Liv. 8.37.6 |