ch. 37
8.37.1
dictator triumphans urbem est ingressus; et cum se
dictatura abdicare uellet, iussu patrum priusquam abdicaret
consules creauit C. Sulpicium Longum iterum Q. Aemilium
Cerretanum.
8.37.2Samnites infecta pace quia de condicionibus
agebatur indutias annuas ab urbe rettulerunt; nec earum
ipsarum sancta fides fuit; adeo, postquam Papirium abisse
magistratu nuntiatum est, arrecti ad bellandum animi sunt.
8.37.3C. Sulpicio Q. Aemilio—Aulium quidam annales habent—
consulibus ad defectionem Samnitium Apulum nouum
bellum accessit. utroque exercitus missi. Sulpicio Samnites,
Apuli Aemilio sorte euenerunt.
8.37.4sunt qui non ipsis Apulis
bellum inlatum sed socios eius gentis populos ab Samnitium
ui atque iniuriis defensos scribant;
8.37.5ceterum fortuna Samnitium,
uix a se ipsis eo tempore propulsantium bellum, propius
ut sit uero facit non Apulis ab Samnitibus arma inlata sed
cum utraque simul gente bellum Romanis fuisse.
8.37.6nec
tamen res ulla memorabilis acta; ager Apulus Samniumque
euastatum; hostes nec hic nec illic inuenti.
Romae nocturnus terror ita ex somno trepidam repente
ciuitatem exciuit ut Capitolium atque arx moeniaque et
portae plena armatorum fuerint;
8.37.7et cum concursatum clamatumque
ad arma omnibus locis esset, prima luce nec auctor
nec causa terroris comparuit.
8.37.8eodem anno de Tusculanis Flauia rogatione populi fuit
iudicium. M. Flauius tribunus plebis tulit ad populum ut
in Tusculanos animaduerteretur, quod eorum ope ac consilio
Ueliterni Priuernatesque populo Romano bellum fecissent.
8.37.9populus Tusculanus cum coniugibus ac liberis Romam
uenit. ea multitudo ueste mutata et specie reorum tribus
circuit genibus se omnium aduoluens;
8.37.10plus itaque misericordia
ad poenae ueniam impetrandam quam causa ad
crimen purgandum ualuit.
8.37.11tribus omnes praeter Polliam
antiquarunt legem: Polliae sententia fuit puberes uerberatos
necari, coniuges liberosque sub corona lege belli uenire.
8.37.12memoriam eius irae Tusculanis in poenae tam atrocis
auctores mansisse ad patrum aetatem constat nec quemquam
ferme ex Pollia tribu candidatum Papiriam ferre
solitum.