Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.36.6 Liv. 8.37.3 (English) >>Liv. 8.38.1

8.36.12cum ire ad senatum iussi essent, secuturos se dictatorem responderunt, unius eius fidei uirtutique causam suam commendantes. ita deductus ex Samnitibus exercitus.

ch. 37 8.37.1 dictator triumphans urbem est ingressus; et cum se dictatura abdicare uellet, iussu patrum priusquam abdicaret consules creauit C. Sulpicium Longum iterum Q. Aemilium Cerretanum.

8.37.2Samnites infecta pace quia de condicionibus agebatur indutias annuas ab urbe rettulerunt; nec earum ipsarum sancta fides fuit; adeo, postquam Papirium abisse magistratu nuntiatum est, arrecti ad bellandum animi sunt.

8.37.3C. Sulpicio Q. AemilioAulium quidam annales habentconsulibus ad defectionem Samnitium Apulum nouum bellum accessit. utroque exercitus missi. Sulpicio Samnites, Apuli Aemilio sorte euenerunt.

8.37.4sunt qui non ipsis Apulis bellum inlatum sed socios eius gentis populos ab Samnitium ui atque iniuriis defensos scribant;

8.37.5ceterum fortuna Samnitium, uix a se ipsis eo tempore propulsantium bellum, propius ut sit uero facit non Apulis ab Samnitibus arma inlata sed cum utraque simul gente bellum Romanis fuisse.

8.37.6nec tamen res ulla memorabilis acta; ager Apulus Samniumque euastatum; hostes nec hic nec illic inuenti. Romae nocturnus terror ita ex somno trepidam repente ciuitatem exciuit ut Capitolium atque arx moeniaque et portae plena armatorum fuerint;

8.37.7et cum concursatum clamatumque ad arma omnibus locis esset, prima luce nec auctor nec causa terroris comparuit.

8.37.8eodem anno de Tusculanis Flauia rogatione populi fuit iudicium. M. Flauius tribunus plebis tulit ad populum ut in Tusculanos animaduerteretur, quod eorum ope ac consilio Ueliterni Priuernatesque populo Romano bellum fecissent.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.36.6 Liv. 8.37.3 (English) >>Liv. 8.38.1

Powered by PhiloLogic