Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.36.7 | Liv. 8.37.5 (English) | >>Liv. 8.38.1 |
8.37.2Samnites infecta pace quia de condicionibus
agebatur indutias annuas ab urbe rettulerunt ; nec earum
ipsarum sancta fides fuit ; adeo , postquam Papirium abisse
magistratu nuntiatum est , arrecti ad bellandum animi sunt .
C . Sulpicio Q . Aemilio —Aulium quidam annales habent —
consulibus ad defectionem Samnitium Apulum nouum
bellum accessit . utroque exercitus missi . Sulpicio Samnites ,
Apuli Aemilio sorte euenerunt .
sunt qui non ipsis Apulis
bellum inlatum sed socios eius gentis populos ab Samnitium
ui atque iniuriis defensos scribant ;
8.37.5ceterum fortuna Samnitium ,
uix a se ipsis eo tempore propulsantium bellum , propius
ut sit uero facit non Apulis ab Samnitibus arma inlata sed
cum utraque simul gente bellum Romanis fuisse .
nec
tamen res ulla memorabilis acta ; ager Apulus Samniumque
euastatum ; hostes nec hic nec illic inuenti .
Romae nocturnus terror ita ex somno trepidam repente
ciuitatem exciuit ut Capitolium atque arx moeniaque et
portae plena armatorum fuerint ;
8.37.7et cum concursatum clamatumque
ad arma omnibus locis esset , prima luce nec auctor
nec causa terroris comparuit .
eodem anno de Tusculanis Flauia rogatione populi fuit
iudicium . M . Flauius tribunus plebis tulit ad populum ut
in Tusculanos animaduerteretur , quod eorum ope ac consilio
Ueliterni Priuernatesque populo Romano bellum fecissent .
populus Tusculanus cum coniugibus ac liberis Romam
uenit . ea multitudo ueste mutata et specie reorum tribus
circuit genibus se omnium aduoluens ;
8.37.3
8.37.4
8.37.6
8.37.8
8.37.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.36.7 | Liv. 8.37.5 (English) | >>Liv. 8.38.1 |