Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.36.12 Liv. 8.37.8 (English) >>Liv. 8.38.6

8.37.5ceterum fortuna Samnitium, uix a se ipsis eo tempore propulsantium bellum, propius ut sit uero facit non Apulis ab Samnitibus arma inlata sed cum utraque simul gente bellum Romanis fuisse.

8.37.6nec tamen res ulla memorabilis acta; ager Apulus Samniumque euastatum; hostes nec hic nec illic inuenti. Romae nocturnus terror ita ex somno trepidam repente ciuitatem exciuit ut Capitolium atque arx moeniaque et portae plena armatorum fuerint;

8.37.7et cum concursatum clamatumque ad arma omnibus locis esset, prima luce nec auctor nec causa terroris comparuit.

8.37.8eodem anno de Tusculanis Flauia rogatione populi fuit iudicium. M. Flauius tribunus plebis tulit ad populum ut in Tusculanos animaduerteretur, quod eorum ope ac consilio Ueliterni Priuernatesque populo Romano bellum fecissent.

8.37.9populus Tusculanus cum coniugibus ac liberis Romam uenit. ea multitudo ueste mutata et specie reorum tribus circuit genibus se omnium aduoluens;

8.37.10plus itaque misericordia ad poenae ueniam impetrandam quam causa ad crimen purgandum ualuit.

8.37.11tribus omnes praeter Polliam antiquarunt legem: Polliae sententia fuit puberes uerberatos necari, coniuges liberosque sub corona lege belli uenire.

8.37.12memoriam eius irae Tusculanis in poenae tam atrocis auctores mansisse ad patrum aetatem constat nec quemquam ferme ex Pollia tribu candidatum Papiriam ferre solitum.

ch. 38 8.38.1 insequenti anno, Q. Fabio L. Fuluio consulibus, A. Cornelius Aruina dictator et M. Fabius Ambustus magister equitum, metu grauioris in Samnio belliconducta enim pretio a finitimis iuuentus dicebaturintentiore dilectu habito egregium exercitum aduersus Samnites duxerunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.36.12 Liv. 8.37.8 (English) >>Liv. 8.38.6

Powered by PhiloLogic