Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.36.12 | Liv. 8.37.9 (English) | >>Liv. 8.38.6 |
8.37.6nec
tamen res ulla memorabilis acta ; ager Apulus Samniumque
euastatum ; hostes nec hic nec illic inuenti .
Romae nocturnus terror ita ex somno trepidam repente
ciuitatem exciuit ut Capitolium atque arx moeniaque et
portae plena armatorum fuerint ;
8.37.7et cum concursatum clamatumque
ad arma omnibus locis esset , prima luce nec auctor
nec causa terroris comparuit .
eodem anno de Tusculanis Flauia rogatione populi fuit
iudicium . M . Flauius tribunus plebis tulit ad populum ut
in Tusculanos animaduerteretur , quod eorum ope ac consilio
Ueliterni Priuernatesque populo Romano bellum fecissent .
populus Tusculanus cum coniugibus ac liberis Romam
uenit . ea multitudo ueste mutata et specie reorum tribus
circuit genibus se omnium aduoluens ;
8.37.10plus itaque misericordia
ad poenae ueniam impetrandam quam causa ad
crimen purgandum ualuit .
tribus omnes praeter Polliam
antiquarunt legem : Polliae sententia fuit puberes uerberatos
necari , coniuges liberosque sub corona lege belli uenire .
memoriam eius irae Tusculanis in poenae tam atrocis
auctores mansisse ad patrum aetatem constat nec quemquam
ferme ex Pollia tribu candidatum Papiriam ferre
solitum .
8.37.8
8.37.9
8.37.11
8.37.12
ch. 38
8.38.1
8.38.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.36.12 | Liv. 8.37.9 (English) | >>Liv. 8.38.6 |