Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.37.6 Liv. 8.38.2 (English) >>Liv. 8.38.11

8.37.11tribus omnes praeter Polliam antiquarunt legem: Polliae sententia fuit puberes uerberatos necari, coniuges liberosque sub corona lege belli uenire.

8.37.12memoriam eius irae Tusculanis in poenae tam atrocis auctores mansisse ad patrum aetatem constat nec quemquam ferme ex Pollia tribu candidatum Papiriam ferre solitum.

ch. 38 8.38.1 insequenti anno, Q. Fabio L. Fuluio consulibus, A. Cornelius Aruina dictator et M. Fabius Ambustus magister equitum, metu grauioris in Samnio belliconducta enim pretio a finitimis iuuentus dicebaturintentiore dilectu habito egregium exercitum aduersus Samnites duxerunt.

8.38.2castra in hostico incuriose ita posita tamquam procul abesset hostis, cum subito aduenere Samnitium legiones tanta ferocia ut uallum usque ad stationem Romanam inferrent.

8.38.3nox iam appetebat; id prohibuit munimenta adoriri; nec dissimulabant orta luce postero die facturos.

8.38.4dictator ubi propiorem spe dimicationem uidit, ne militum uirtuti damno locus esset, ignibus crebris relictis qui conspectum hostium frustrarentur, silentio legiones educit; nec tamen fallere propter propinquitatem castrorum potuit.

8.38.5eques extemplo insecutus ita institit agmini ut, donec lucesceret, proelio abstineret; ne pedestres quidem copiae ante lucem castris egressae.

8.38.6eques luce demum ausus incursare in hostem carpendo nouissimos premendoque iniquis ad transitum locis agmen detinuit. interim pedes equitem adsecutus et totis iam copiis Samnis urgebat.

8.38.7tum dictator, postquam sine magno incommodo progredi non poterat, eum ipsum in quo constiterat locum castris dimetari iussit. id uero circumfuso undique equitatuut uallum peteretur opusque inciperetfieri non poterat.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.37.6 Liv. 8.38.2 (English) >>Liv. 8.38.11

Powered by PhiloLogic