ch. 39
8.39.1
equitum acies qualis quae esse instructissima potest
inuecta in dissipatos impeditosque hostes caede omnia
replet.
8.39.2inter sarcinas omissas repente, obiacentes pedibus
fugientium consternatorumque equorum, neque pugnae
neque fugae satis potentes caeduntur.
8.39.3tum deleto prope
equitatu hostium M. Fabius circumductis paululum alis ab
tergo pedestrem aciem adoritur.
8.39.4clamor inde nouus accidens
et Samnitium terruit animos et dictator, ubi respectantes
hostium antesignanos turbataque signa et fluctuantem
aciem uidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos
principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam
uocare.
8.39.5nouato clamore signa inferuntur, et quidquid
progrediebantur magis magisque turbatos hostes cernebant.
eques ipse iam primis erat in conspectu et Cornelius
respiciens ad manipulos militum,
8.39.6quod manu, quod uoce
poterat, monstrabat uexilla se suorum parmasque cernere
equitum.
8.39.7quod ubi auditum simul uisumque est, adeo
repente laboris per diem paene totum tolerati uolnerumque
obliti sunt, ut haud secus quam si tum integri e castris
signum pugnae accepissent concitauerint se in hostem.
8.39.8nec
ultra Samnis tolerare terrorem equitum peditumque uim
potuit; partim in medio caesi, partim in fugam dissipati sunt.
8.39.9pedes restantes ac circumuentos cecidit: ab equite fugientium
strages est facta, inter quos et ipse imperator cecidit.
8.39.10hoc demum proelium Samnitium res ita infregit, ut omnibus
conciliis fremerent minime id quidem mirum esse, si
impio bello et contra foedus suscepto, infestioribus merito
deis quam hominibus nihil prospere agerent:
8.39.11expiandum id
bellum magna mercede luendumque esse; id referre tantum
utrum supplicia noxio paucorum an omnium innoxio praebeant
sanguine; audebantque iam quidam nominare auctores
armorum.
8.39.12unum maxime nomen per consensum clamantium
Brutuli Papi exaudiebatur; uir nobilis potensque erat,
haud dubie proximarum indutiarum ruptor. de eo coacti
8.39.13referre praetores decretum fecerunt ut Brutulus Papius
Romanis dederetur et cum eo praeda omnis Romana captiuique
ut Romam mitterentur quaeque res per fetiales ex
foedere repetitae essent secundum ius fasque restituerentur.
8.39.14fetiales Romam, ut censuerunt, missi et corpus Brutuli
exanime; ipse morte uoluntaria ignominiae se ac supplicio
subtraxit.
8.39.15placuit cum corpore bona quoque eius dedi.
nihil tamen earum rerum praeter captiuos ac si qua cognita
ex praeda sunt acceptum est; ceterarum rerum inrita fuit
deditio. dictator ex senatus consulto triumphauit.