Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.38.8 Liv. 8.39.1 (English) >>Liv. 8.39.11

8.38.13quod ubi dictatori trepidus nuntius attulit, 'sine modo' inquit, 'sese praeda praepediant.' alii deinde super alios diripi passim ferrique fortunas militum uociferabantur.

8.38.14tum magistro equitum accito 'uides tu' inquit, 'M. Fabi, ab hostium equite omissam pugnam? haerent impediti impedimentis nostris.

8.38.15adgredere, quod inter praedandum omni multitudini euenit, dissipatosraros equis insidentes, raros, quibus ferrum in manu sit, inueniesequosque dum praeda onerant, caede inermes cruentamque illis praedam redde.

8.38.16mihi legiones peditumque pugna curae erunt; penes te equestre sit decus.'

ch. 39 8.39.1 equitum acies qualis quae esse instructissima potest inuecta in dissipatos impeditosque hostes caede omnia replet.

8.39.2inter sarcinas omissas repente, obiacentes pedibus fugientium consternatorumque equorum, neque pugnae neque fugae satis potentes caeduntur.

8.39.3tum deleto prope equitatu hostium M. Fabius circumductis paululum alis ab tergo pedestrem aciem adoritur.

8.39.4clamor inde nouus accidens et Samnitium terruit animos et dictator, ubi respectantes hostium antesignanos turbataque signa et fluctuantem aciem uidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam uocare.

8.39.5nouato clamore signa inferuntur, et quidquid progrediebantur magis magisque turbatos hostes cernebant. eques ipse iam primis erat in conspectu et Cornelius respiciens ad manipulos militum,

8.39.6quod manu, quod uoce poterat, monstrabat uexilla se suorum parmasque cernere equitum.

8.39.7quod ubi auditum simul uisumque est, adeo repente laboris per diem paene totum tolerati uolnerumque obliti sunt, ut haud secus quam si tum integri e castris signum pugnae accepissent concitauerint se in hostem.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.38.8 Liv. 8.39.1 (English) >>Liv. 8.39.11

Powered by PhiloLogic