Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.38.14 | Liv. 8.39.8 (English) | >>Liv. 8.40.2 |
8.39.5nouato clamore signa inferuntur , et quidquid
progrediebantur magis magisque turbatos hostes cernebant .
eques ipse iam primis erat in conspectu et Cornelius
respiciens ad manipulos militum ,
8.39.6quod manu , quod uoce
poterat , monstrabat uexilla se suorum parmasque cernere
equitum .
quod ubi auditum simul uisumque est , adeo
repente laboris per diem paene totum tolerati uolnerumque
obliti sunt , ut haud secus quam si tum integri e castris
signum pugnae accepissent concitauerint se in hostem .
nec
ultra Samnis tolerare terrorem equitum peditumque uim
potuit ; partim in medio caesi , partim in fugam dissipati sunt .
pedes restantes ac circumuentos cecidit : ab equite fugientium
strages est facta , inter quos et ipse imperator cecidit .
hoc demum proelium Samnitium res ita infregit , ut omnibus
conciliis fremerent minime id quidem mirum esse , si
impio bello et contra foedus suscepto , infestioribus merito
deis quam hominibus nihil prospere agerent :
8.39.11expiandum id
bellum magna mercede luendumque esse ; id referre tantum
utrum supplicia noxio paucorum an omnium innoxio praebeant
sanguine ; audebantque iam quidam nominare auctores
armorum .
unum maxime nomen per consensum clamantium
Brutuli Papi exaudiebatur ; uir nobilis potensque erat ,
haud dubie proximarum indutiarum ruptor . de eo coacti
8.39.13referre praetores decretum fecerunt ut Brutulus Papius
Romanis dederetur et cum eo praeda omnis Romana captiuique
ut Romam mitterentur quaeque res per fetiales ex
foedere repetitae essent secundum ius fasque restituerentur .
8.39.7
8.39.8
8.39.9
8.39.10
8.39.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.38.14 | Liv. 8.39.8 (English) | >>Liv. 8.40.2 |