Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.4.2 Liv. 8.4.10 (English) >>Liv. 8.5.4

8.4.6atqui si quando unquam consociandi imperii, usurpandae libertatis tempus optastis, en hoc tempus adest et uirtute uestra et deum benignitate uobis datum.

8.4.7tempestatis patientiam negando militem; quis dubitat exarsisse eos, cum plus ducentorum annorum morem solueremus?

8.4.8pertulerunt tamen hunc dolorem. bellum nostro nomine cum Paelignis gessimus; qui ne nostrorum quidem finium nobis per nos tuendorum ius antea dabant, nihil intercesserunt.

8.4.9Sidicinos in fidem receptos, Campanos ab se ad nos descisse, exercitus nos parare aduersus Samnites, foederatos suos, audierunt nec mouerunt se ab urbe.

8.4.10unde haec illis tanta modestia nisi a conscientia uirium et nostrarum et suarum? idoneos auctores habeo querentibus de nobis Samnitibus ita responsum ab senatu Romano esse, ut facile appareret ne ipsos quidem iam postulare ut Latium sub Romano imperio sit. usurpate modo postulando quod illi uobis taciti concedunt.

8.4.11si quem hoc metus dicere prohibet, en ego ipse audiente non populo Romano modo senatuque sed Ioue ipso, qui Capitolium incolit, profiteor me dicturum, ut, si nos in foedere ac societate esse uelint, consulem alterum ab nobis senatusque partem acci

8.4.12piant.' haec ferociter non suadenti solum sed pollicenti clamore et adsensu omnes permiserunt, ut ageret diceretque quae e re publica nominis Latini fideque sua uiderentur.

ch. 5 8.5.1 ubi est Romam uentum, in Capitolio eis senatus datus est. ibi cum T. Manlius consul egisset cum eis ex auctoritate patrum ne Samnitibus foederatis bellum inferrent, Annius,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.4.2 Liv. 8.4.10 (English) >>Liv. 8.5.4

Powered by PhiloLogic