Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.4.4 | Liv. 8.4.11 (English) | >>Liv. 8.5.7 |
8.4.8pertulerunt tamen hunc dolorem . bellum
nostro nomine cum Paelignis gessimus ; qui ne nostrorum
quidem finium nobis per nos tuendorum ius antea dabant ,
nihil intercesserunt .
Sidicinos in fidem receptos , Campanos
ab se ad nos descisse , exercitus nos parare aduersus Samnites ,
foederatos suos , audierunt nec mouerunt se ab urbe .
unde haec illis tanta modestia nisi a conscientia uirium et
nostrarum et suarum ? idoneos auctores habeo querentibus
de nobis Samnitibus ita responsum ab senatu Romano esse ,
ut facile appareret ne ipsos quidem iam postulare ut Latium
sub Romano imperio sit . usurpate modo postulando quod
illi uobis taciti concedunt .
si quem hoc metus dicere prohibet ,
en ego ipse audiente non populo Romano modo
senatuque sed Ioue ipso , qui Capitolium incolit , profiteor
me dicturum , ut , si nos in foedere ac societate esse uelint ,
consulem alterum ab nobis senatusque partem acci
8.4.12piant .' haec ferociter non suadenti solum sed pollicenti
clamore et adsensu omnes permiserunt , ut ageret diceretque
quae e re publica nominis Latini fideque sua uiderentur .
8.4.9
8.4.10
8.4.11
ch. 5
8.5.1
8.5.2
8.5.3'
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.4.4 | Liv. 8.4.11 (English) | >>Liv. 8.5.7 |