8.3.10haud
cuiquam dubium erat super qua re accirentur; itaque concilio
prius habito praetores quam Romam proficiscerentur
euocatos se ab senatu docent Romano et quae actum iri
secum credant, quidnam ad ea responderi placeat, referunt.
ch. 4
8.4.1
cum aliud alii censerent, tum Annius: 'quamquam ipse
ego rettuli quid responderi placeret, tamen magis ad summam
rerum nostrarum pertinere arbitror quid agendum nobis quam
quid loquendum sit. facile erit explicatis consiliis accommodare
rebus uerba.
8.4.2nam si etiam nunc sub umbra foederis
aequi seruitutem pati possumus, quid abest quin proditis
Sidicinis non Romanorum solum sed Samnitium quoque
dicto pareamus respondeamusque Romanis nos, ubi innuerint,
posituros arma?
8.4.3sin autem tandem libertatis desiderium
remordet animos, si foedus [est], si societas aequatio
iuris est, si consanguineos nos Romanorum esse, quod olim
pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est
quo adiuncto duplicent uires suas, quem secernere ab se
consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur
non omnia aequantur? cur non alter ab Latinis consul
datur?
8.4.4ubi pars uirium, ibi et imperii pars est.
8.4.5est quidem
nobis hoc per se haud nimis amplum quippe concedentibus
Romam caput Latio esse; sed ut amplum uideri posset,
diuturna patientia fecimus.
8.4.6atqui si quando unquam consociandi
imperii, usurpandae libertatis tempus optastis, en
hoc tempus adest et uirtute uestra et deum benignitate uobis
datum.