Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.3.7 | Liv. 8.4.5 (English) | >>Liv. 8.5.2 |
8.4.2nam si etiam nunc sub umbra foederis
aequi seruitutem pati possumus , quid abest quin proditis
Sidicinis non Romanorum solum sed Samnitium quoque
dicto pareamus respondeamusque Romanis nos , ubi innuerint ,
posituros arma ?
8.4.3sin autem tandem libertatis desiderium
remordet animos , si foedus [est ], si societas aequatio
iuris est , si consanguineos nos Romanorum esse , quod olim
pudebat , nunc gloriari licet , si socialis illis exercitus is est
quo adiuncto duplicent uires suas , quem secernere ab se
consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint , cur
non omnia aequantur ? cur non alter ab Latinis consul
datur ?
8.4.4ubi pars uirium , ibi et imperii pars est .
est quidem
nobis hoc per se haud nimis amplum quippe concedentibus
Romam caput Latio esse ; sed ut amplum uideri posset ,
diuturna patientia fecimus .
atqui si quando unquam consociandi
imperii , usurpandae libertatis tempus optastis , en
hoc tempus adest et uirtute uestra et deum benignitate uobis
datum .
tempestatis patientiam negando militem ; quis dubitat
exarsisse eos , cum plus ducentorum annorum morem
solueremus ?
8.4.8pertulerunt tamen hunc dolorem . bellum
nostro nomine cum Paelignis gessimus ; qui ne nostrorum
quidem finium nobis per nos tuendorum ius antea dabant ,
nihil intercesserunt .
Sidicinos in fidem receptos , Campanos
ab se ad nos descisse , exercitus nos parare aduersus Samnites ,
foederatos suos , audierunt nec mouerunt se ab urbe .
unde haec illis tanta modestia nisi a conscientia uirium et
nostrarum et suarum ? idoneos auctores habeo querentibus
de nobis Samnitibus ita responsum ab senatu Romano esse ,
ut facile appareret ne ipsos quidem iam postulare ut Latium
sub Romano imperio sit . usurpate modo postulando quod
illi uobis taciti concedunt .
8.4.5
8.4.6
8.4.7
8.4.9
8.4.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.3.7 | Liv. 8.4.5 (English) | >>Liv. 8.5.2 |