Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.39 Liv. 8.40 (English) >>Liv. 9.1

ch. 40 8.40.1 hoc bellum a consulibus bellatum quidam auctores sunt eosque de Samnitibus triumphasse; Fabium etiam in Apuliam processisse atque inde magnas praedas egisse.

8.40.2nec discrepat quin dictator eo anno A. Cornelius fuerit; id ambigitur belline gerendi causa creatus sit an ut esset qui ludis Romanis, quia L. Plautius praetor graui morbo forte implicitus erat,

8.40.3signum mittendis quadrigis daret functusque eo haud sane memorandi imperii ministerio se dictatura abdicaret. nec facile est aut rem rei aut auctorem auctori praeferre.

8.40.4uitiatam memoriam funebribus laudibus reor falsisque imaginum titulis, dum familiae ad se quaeque famam rerum gestarum honorumque fallente mendacio trahunt;

8.40.5inde certe et singulorum gesta et publica monumenta rerum confusa. nec quisquam aequalis temporibus illis scriptor exstat quo satis certo auctore stetur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.39 Liv. 8.40 (English) >>Liv. 9.1

Powered by PhiloLogic