8.39.15placuit cum corpore bona quoque eius dedi.
nihil tamen earum rerum praeter captiuos ac si qua cognita
ex praeda sunt acceptum est; ceterarum rerum inrita fuit
deditio. dictator ex senatus consulto triumphauit.
ch. 40
8.40.1
hoc bellum a consulibus bellatum quidam auctores sunt
eosque de Samnitibus triumphasse; Fabium etiam in Apuliam
processisse atque inde magnas praedas egisse.
8.40.2nec discrepat
quin dictator eo anno A. Cornelius fuerit; id ambigitur
belline gerendi causa creatus sit an ut esset qui ludis
Romanis, quia L. Plautius praetor graui morbo forte implicitus
erat,
8.40.3signum mittendis quadrigis daret functusque eo
haud sane memorandi imperii ministerio se dictatura abdicaret.
nec facile est aut rem rei aut auctorem auctori
praeferre.
8.40.4uitiatam memoriam funebribus laudibus reor
falsisque imaginum titulis, dum familiae ad se quaeque
famam rerum gestarum honorumque fallente mendacio
trahunt;
8.40.5inde certe et singulorum gesta et publica monumenta
rerum confusa. nec quisquam aequalis temporibus
illis scriptor exstat quo satis certo auctore stetur.