Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.4.4 Liv. 8.5.1 (English) >>Liv. 8.5.7

8.4.10unde haec illis tanta modestia nisi a conscientia uirium et nostrarum et suarum? idoneos auctores habeo querentibus de nobis Samnitibus ita responsum ab senatu Romano esse, ut facile appareret ne ipsos quidem iam postulare ut Latium sub Romano imperio sit. usurpate modo postulando quod illi uobis taciti concedunt.

8.4.11si quem hoc metus dicere prohibet, en ego ipse audiente non populo Romano modo senatuque sed Ioue ipso, qui Capitolium incolit, profiteor me dicturum, ut, si nos in foedere ac societate esse uelint, consulem alterum ab nobis senatusque partem acci

8.4.12piant.' haec ferociter non suadenti solum sed pollicenti clamore et adsensu omnes permiserunt, ut ageret diceretque quae e re publica nominis Latini fideque sua uiderentur.

ch. 5 8.5.1 ubi est Romam uentum, in Capitolio eis senatus datus est. ibi cum T. Manlius consul egisset cum eis ex auctoritate patrum ne Samnitibus foederatis bellum inferrent, Annius,

8.5.2tamquam uictor armis Capitolium cepisset, non legatus iure gentium tutus loqueretur,

8.5.3'tempus erat' inquit, 'T. Manli uosque patres conscripti, tandem iam uos nobiscum nihil pro imperio agere, cum florentissimum deum benignitate [nunc] Latium armis uirisque, Samnitibus bello uictis, Sidicinis Campanisque sociis, nunc etiam Uolscis adiunctis, uideretis; colonias quoque uestras Latinum Romano praetulisse imperium.

8.5.4sed quoniam uos regno impotenti finem ut imponatis non inducitis in animum, nos, quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem, consanguinitati tamen hoc dabimus ut condiciones pacis feramus aequas utrisque, quoniam uires quoque aequari dis immortalibus placuit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.4.4 Liv. 8.5.1 (English) >>Liv. 8.5.7

Powered by PhiloLogic