8.4.11si quem hoc metus dicere prohibet,
en ego ipse audiente non populo Romano modo
senatuque sed Ioue ipso, qui Capitolium incolit, profiteor
me dicturum, ut, si nos in foedere ac societate esse uelint,
consulem alterum ab nobis senatusque partem acci
8.4.12piant.' haec ferociter non suadenti solum sed pollicenti
clamore et adsensu omnes permiserunt, ut ageret diceretque
quae e re publica nominis Latini fideque sua uiderentur.
ch. 5
8.5.1
ubi est Romam uentum, in Capitolio eis senatus datus
est. ibi cum T. Manlius consul egisset cum eis ex auctoritate
patrum ne Samnitibus foederatis bellum inferrent,
Annius,
8.5.2tamquam uictor armis Capitolium cepisset, non
legatus iure gentium tutus loqueretur,
8.5.3'tempus erat' inquit,
'T. Manli uosque patres conscripti, tandem iam uos nobiscum
nihil pro imperio agere, cum florentissimum deum
benignitate [nunc] Latium armis uirisque, Samnitibus bello
uictis, Sidicinis Campanisque sociis, nunc etiam Uolscis
adiunctis, uideretis; colonias quoque uestras Latinum Romano
praetulisse imperium.
8.5.4sed quoniam uos regno impotenti
finem ut imponatis non inducitis in animum, nos,
quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem,
consanguinitati tamen hoc dabimus ut condiciones pacis
feramus aequas utrisque, quoniam uires quoque aequari dis
immortalibus placuit.
8.5.5consulem alterum Roma, alterum
ex Latio creari oportet, senatus partem aequam ex utraque
gente esse, unum populum, unam rem publicam fieri;
8.5.6et ut
imperii eadem sedes sit idemque omnibus nomen, quoniam
ab altera utra parte concedi necesse est, quod utrisque
bene uertat, sit haec sane patria potior et Romani omnes
uocemur'.