Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.4.11 Liv. 8.5.7 (English) >>Liv. 8.6.5

8.5.4sed quoniam uos regno impotenti finem ut imponatis non inducitis in animum, nos, quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem, consanguinitati tamen hoc dabimus ut condiciones pacis feramus aequas utrisque, quoniam uires quoque aequari dis immortalibus placuit.

8.5.5consulem alterum Roma, alterum ex Latio creari oportet, senatus partem aequam ex utraque gente esse, unum populum, unam rem publicam fieri;

8.5.6et ut imperii eadem sedes sit idemque omnibus nomen, quoniam ab altera utra parte concedi necesse est, quod utrisque bene uertat, sit haec sane patria potior et Romani omnes uocemur'.

8.5.7forte ita accidit, ut parem ferociae huius et Romani consulem T. Manlium haberent, qui adeo non tenuit iram ut, si tanta dementia patres conscriptos cepisset ut ab Setino homine leges acciperent, gladio cinctum in senatum uenturum se esse palam diceret et quemcumque in curia Latinum uidisset sua manu interempturum.

8.5.8et conuersus ad simulacrum Iouis, 'audi, Iuppiter, haec scelera' inquit; 'audite, Ius Fasque. peregrinos consules et peregrinum senatum in tuo, Iuppiter, augurato templo captus atque ipse oppressus uisurus es?

8.5.9haecine foedera Tullus, Romanus rex, cum Albanis, patribus uestris, Latini, haec L. Tarquinius uobiscum postea fecit?

8.5.10non uenit in mentem pugna apud Regillum lacum? adeo et cladium ueterum uestrarum et beneficiorum nostrorum erga uos obliti estis?'

ch. 6 8.6.1 cum consulis uocem subsecuta patrum indignatio esset, proditur memoriae aduersus crebram implorationem deum, quos testes foederum saepius inuocabant consules, uocem Anni spernentis numina Iouis Romani auditam.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.4.11 Liv. 8.5.7 (English) >>Liv. 8.6.5

Powered by PhiloLogic