8.5.7forte ita accidit, ut parem ferociae huius et Romani
consulem T. Manlium haberent, qui adeo non tenuit iram
ut, si tanta dementia patres conscriptos cepisset ut ab
Setino homine leges acciperent, gladio cinctum in senatum
uenturum se esse palam diceret et quemcumque in curia
Latinum uidisset sua manu interempturum.
8.5.8et conuersus
ad simulacrum Iouis, 'audi, Iuppiter, haec scelera' inquit;
'audite, Ius Fasque. peregrinos consules et peregrinum
senatum in tuo, Iuppiter, augurato templo captus atque ipse
oppressus uisurus es?
8.5.9haecine foedera Tullus, Romanus
rex, cum Albanis, patribus uestris, Latini, haec L. Tarquinius
uobiscum postea fecit?
8.5.10non uenit in mentem
pugna apud Regillum lacum? adeo et cladium ueterum
uestrarum et beneficiorum nostrorum erga uos obliti
estis?'
ch. 6
8.6.1
cum consulis uocem subsecuta patrum indignatio esset,
proditur memoriae aduersus crebram implorationem deum,
quos testes foederum saepius inuocabant consules, uocem
Anni spernentis numina Iouis Romani auditam.
8.6.2certe,
cum commotus ira se a uestibulo templi citato gradu proriperet,
lapsus per gradus capite grauiter offenso impactus imo
ita est saxo ut sopiretur.
8.6.3exanimatum auctores quoniam
non omnes sunt, mihi quoque in incerto relictum sit, sicut
inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli
procellam effusam; nam et uera esse et apte ad repraesentandam
iram deum ficta possunt.
8.6.4Torquatus missus ab
senatu ad dimittendos legatos, cum iacentem Annium uidisset,
exclamat, ita ut populo patribusque audita uox pariter
sit: 'bene habet; di pium mouere bellum.